Argumentatio-2

Paragraaf 105

age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.  ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.  quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneant statim; qui non norat hominem aut rem. at qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis, iudices, continuo dicere: 'necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.' hic nihil est quod suspicione occupetis.